Sacraments

Saving a bit on the sacraments

Emmanuel Doronzo, O.M.I., Tractatus dogmaticus de sacramentis in genere (Milwaukee: Bruce, 1946), 38.

This is more of a gem than some may realize... But I assure you, it is; a testimony to better days with brighter lights.

"Sacramentum, cum sit artefactum quoddam, seu complexus plurium rerum convenientium in unam rationem signi gratiae, dupliciter considerari potest.

Primo, in esse physico et materialiter, quatenus in eo inveniuntur plura entia ad diversa genera pertinentia, i.e. res, verba, ratio causae et ratio signi ([this may be off; not sure of what he means by this; ratio signi pertains only to relatio:]quae pertinent ad diversa praedicamenta substantiae, actionis et relationis), et sic est ens per accidens et unum per accidens, seu non unum sed plura entia, nec habet unam sed plures essentias, nec proinde una definitione definir potest aut ad unum genus reduci, sed tot habet definitiones et in tot generibus collocatur quot sunt res quibus componitur.

Secundo considerari potest, ac praecipue debet, [he slurs matters here a bit] in esse moris seu artefacti et formaliter ut sacramentum, i.e. secundum eam rationem et ordinem secundum quem omnes praedictae res in unum conveniunt, non enim mere inter se compulantur aut juxtaponuntur, quemadmodum multitudo et acervus, sed ordinantur ad unam et conveniunt in unam rationem (puta ordinantur ad unam significationem exprimendam et conveniunt in unam rationem signi gratiae); et sic sacramentum est ens per se et unum per se (quippe quod specificatur ab una per se ratione significationis gratiae) et habet unam essentiam, unam definitionem et unum determinatum genus."